Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
contra quos omnis dicendum breviter existimo.
Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a nobis philosophia1 defensa et collaudata est, cum esset accusata et vituperata ab Hortensio. qui liber cum et tibi probatus videretur et iis, quos ego posse iudicare arbitrarer, plura
suscepi veritus ne movere hominum studia viderer, retinere non posse. Qui autem, si maxime hoc placeat,2
moderatius tamen id volunt fieri, difficilem quandam
temperantiam postulant in eo, quod semel admissum3 [p. 2]
coe+rceri reprimique non potest, ut propemodum iustioribus utamur illis, qui omnino avocent a philosophia,
quam his, qui rebus infinitis modum constituant in reque eo meliore, quo maior sit, mediocritatem desiderent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.